Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., IPSE FACIET.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Est ubi multa leves animis, licet irrita, vectant,
Quos sata mortali gente cupido trahit
Multa quoque a sensus imi penetralibus urget
Lingua, sed incassum verba vehente Noto.
Quid non ira minax, aut non amor efferus audet?
Vota sed eventu non rata, crimen habent.
Fas voluisse, sed effectures edere certo
Haud nisi solius numinis esse liquet.
Ergo quid in curas animum laceramus inanes?
Vanus ab afflictis cordibus angor eat.
Ad Dominum si quae sint aerumnosa relega,
Spes sibi confisi pectoris ipse facit.
Mille peracturis remorae mortalibus obstant,
Caussa potestatem non tenet ulla Dei.