Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., IN EANDEM SENTENTIAM.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Dum nos anxietas distendit in omnia fervens,
Cura Dei curis haud sinit esse locum.
Ast ubi, consilio, res deficiente recedit,
Ipse deus prompta gesta secundat ope.
Ergo quid in tristes animum dispescere morsus,
Quos sine profectu discutit aura, iuvat?
Nonne foret satius Domino mandare quod aegre est,
Quoque laborantes exagitamur, onus?
Ipse facit nostro longe magis ardua captu,
Ipse Panomphaeo numine digna facit.