Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Huius ut in scatebra lapidescunt omnia fontis,
Sic in pectoribus facta benigna malis.
Fata remetitur recubans in carcere quidam,
Cardani miser et grande revotuit opus.
Nempe futurorum quae sit fortuna dierum,
Et quae praeteritum culpa tulisset onus.
Stulte molestorum caussas quid quaeris in astris?
Te levitas vinclis ingluviesque dedit.
Cum mihi fortunae vultus experta serenos
Vita secundata conditione meat:
Cum valeo vigeoque, gravi tunc ore severus
Tristia contractae nubila frontis alis.
Res ubi consiliis ruit adversaria, rides,
Promptus acerbatos adservisse sales.
Lusibus inventis et tecto scommate pungens,
Quam bene sudavit noster Abelus, ais.
Sime bonus dubito, vocitet licet aula benignum,
Virtutis certe mos habet iste nihil.