Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., VIRTUS VERBA DIVINI.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Esse professorem verbi manantis Olympo,
Ipse Prophetarum nuncupat auter onus.
Et vere: sed idem praestat docterilus usum
Quem testudinei cochlea vermis habet.
Pondus iners tergo gestat domiporta, sed istud
Tegmina dat cunctis confugiumque malis.
Vis inimica foris cum perstrepit, abditur intro,
Inque cavi tuto fornicis aede latet.
Sic etiam verbi quamvis fera sarcina pressat,
Non sinit adversa clade perire suos.
Est et in hoc ipso quaedam periisse voluptas,
His quibus in verbo vivere dulce fuit.
Huic flagrante fide qui se committere gliscit,
Non peritat, quamvis saecula strage ruant.