Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc instante lupus lethi formidine velox,
Sectantum trepidans ora canumque minas,
Fugit ad heroum tentoria: Caesar ibidem
Cumque monarchigenis inclita mater erat.
Caussa stat in promptu, cum res accisa laborat,
Spesque cadit, fas tunc sollicitare deos.
Lusibus hic hilarant hymeneia: plangitur illhic:
Haec solet in mundo fabula semper agi.
His Xeniis mentes advertite, quaeso, benignas,
Vilia sunt, amor at candidus illa dedit.
Pingit adornatis sua dona coloribus auctor,
ut bene stent aliquo complaceantque modo.
Iuppiter in caelis animum, non munera censet,
Thuraque non pretio, sed pietate valent.
Repit humi scriptor, repunt hoc tempore musae,
Quale rubens humili consita bacca solo.
Fraga iuvant pueros, melius date germen ephebe
Numina, quae Clariae frondis amore colo.
Qui fluvios et humum perreptat in aere et uluam,
Retrogradus fati cancer imago mei est.
Casibus innumeris regina volubilis urget,
Quoque fatigatum frivola iactat, eo.
Cum vultus mutata bonos advertere debet,
More cataphracti piscis hiulca labat.
En sine veste sedens arcto cytharistria labro,
Tractat Arionii carminis arte fides.
Sensibus affectis stimulos infigere curat,
Seu quia dulce canit, seu quia nuda canit.
Pondo globos istis siphonibus urget, adacto
Martius in turmas cum tonat igne furor.
Terra tremit, reboant aurae, cadit ampla virum vis:
Gratior est illi musica nulla Deo.
Oscula Leucotheae capio radiantis et ortus
Mane, coronigeris vatibus illa favet.
ut mihi liberior pateat suspectus Eoi,
Fulua fenestratae cassidis ora facit.
Caesaris auspiciis, quo lux illustrior afflat,
Ingenii tanto largius uber agit.