Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., IN TILIAM DRESDENSEM.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.48
Unproofread scanNot analysed yet
Haectilia assurgens alto quae vertice sursum
Certat contiguae culmen adire domus,
Aedibus his fixo dulcem mihi praestitit usum,
Obvia et est oculos saepe morata meos.
Sive quod immodicos umbra intersepiit aestus,
Sive quod argutas semine pavit aves.
Seu quia iucundos e termite sparsit odores,
In florem quoties induit ampla comas.
Veris et autumni distinguit temporaverax
Nuntia, proiectis frondibus instat hiems.
Pro quibas officiis, si nomine tangeris ullo,
Id pretium grati carminis, arbor, habe.