Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AQUILA TYPUS ECCLESIAE. ELEGIA I., lines 5.1.1-5.1.46
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.1.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
NOn hic Caucaseae simulamina rupis, et illam
Cernis Iapetidae quae iecur urget, avem.
Fictitii fors si qua fuit Iovis armiger olim,
Schema gerit sanctae nobilitata rei.
Est aquila haec Christum turbae profitentis imago,
Cordaque salvifica signat amicta fide.
Aspicis ut saxo subigat curvaminis uncum,
Impos ut obtorti deterat oris onus.
Damna vetustatis fugiens hoc denique pacto
Carpit, et occlusi gutturis ansa patet.
Multa dies apicem labrumque coarctat in hamum,
Pinguibus impediens exta fovere cibis.
Longa labor antis populatur inertia robur,
Debilitatque fames corpus inane mora.
Ne tamen intereat, dum macra doloribus estur,
Vena cadaveribus tracta cruoris agit.
Ast ubi soluit acum, verrucaque trita palati est,
Deposita stomachi debilitate valet.
Quaeque fuit nuper torpens effoeta senecta,
Alitis ingenium luxuriantis habet.
Haud secus aerumnis Ecclesia pressa gravescit,
AEgraque ceu macie viscera sentit edi.
Quaeque fuit quondam iuvenilibus integra neruis,
Turba sequax Christi facta videtur anus.
Vertitur in rugas et contabescere sensim
Incipit, est virtus, quam fuit ante, minor.
Hausta vetustatis vitio praecordia torpent,
Priscae victus amor strenuitatis hebet.
Cernere defectus ex omni parte videtur,
Quamque sit angusti limitis illa domus.
Luget, at in sese planctum cum voce repressans,
Instar et aegrotae stridula vagit avis.
Ne languore tamen desperabunda labascat,
In pia dum macies ilia dente furit:
Sanguinis ambrosii libamina sugit, et haustu
Se recreat, qualem vita salutis amat.
Et quia cognoscit, quae sint discrimina, si non
Officium faciat vox operata suum.
Cautis ad affrictum, si quid supereminet, aufert,
Impatiens vitii pars quod adunca facit.
Spiritus instaurat supera virtute vigorem,
Confirmata recens clangor in ora venit.
Sic ubi iam vires Iovis integraverit ales,
Dulcia desueti pabula moris edens,
Acrior innumeros vitam producit in annos,
ultra, vivaces quam potuere viri.