Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AQUILA TYPUS ECCLESIAE. ELEGIA I., lines 5.1.47-5.1.84
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.1.47-84
Unproofread scanNot analysed yet
Soli aevum renovare datum est, et ponere morbos,
Rancida quas comites pone senecta vehit.
Omne supergrediens Ecclesia durat in aevum,
Nulla dies illi est impositura modum.
Saeviat in sanctos admissa licentia ferri,
Bile tyrannorum multiplicante cruces:
Perfremat inferni dominator et omnia tentet,
Quae vetus atque recens urget adire furor.
Caetus amatorum Christi sine fine triumphat,
Destruet electum nulla ruina gregem.
Loeta ministrabunt mox incrementa nitorem,
Inque novam pubes reiuvenescet avem.
Indefessa oculorum acies, vis enthea linguae,
Pompaque remigii pulchra volantis erit.
Inclita gratuitae vulgo doctrina salutis
Ultima trans orbis climata rumpet iter.
Regiaque ut volucris lassata cadavere gaudet,
Sic, ubi Christus agit, turba fidelis aget.
Pabula odorisequi praesentit acumine naris,
Et nondum factis caedibus ante volat.
Sic gemit ad Domini reditum vehementur anhelans
Concio, quae Christi numen amore colit.
Pascere loetificis oculos suspectibus optat,
Cum redeat princeps ipse beare suos.
Edite nunc animis vos o pia pectora numen,
Imbellis procul hinc iste veternus eat.
Eloquio certate Dei defendere caussam,
Lingua nec informi torpeat aegra situ.
State pares contra informis blasphema tyranni
Signa, colit reprobi qui Mahometis opus.
Ite, preces armis creperas miscete parati,
Noster ab invisa gente triumphus erit.
utque Dioneas volucrum regina iugales,
Agmina pelletis barbara Marte pio.
Praepes obaeratum necat heroina draconem,
Invicti statuens alta trophaea pedis.
Addere virtuti comitem se numina gaudent,
Nec labor in ventos, quem Deus urget, abit.