Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., NAVICULA ECCLESIAE. ELEGIA II.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Fluctuat bybernans Ecclesia, quale phaselus,
Quam fera tempestas, quam furor urget aquae.
Hinc paradoxa pluit rector mendacis averni,
Inde tyrannorum percutit ira latus.
Omnia perniciem miseris elementa minantur,
Monstra cavernosae mortis imago fremunt.
Exoritur pavor et fractae trepidatio gentis,
Nec labor est illhic fidere posse levis.
Ipse gubernator tanta sub clade soporem
Fingit, ut ignorans adseruisse pios.
Quid tamen o nimium, socii, trepidare necessum?
Christus in hac ipsa puppe magister inest.
Ille potens omnes nutu sedare tumultus:
Deserat hoc pacto seque datamque fidem?
Nec requiescit enim, nec soluit inertia lusu
Corda, soporatum non videt ulla dies.
Sint modo qui pergant turbare vocatibus aures,
Imperio Domini monstra marina silent.