Latin
18.9 to 18.13
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 18.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Jecur felle carens ex medio cen tro quoquô versus habebat pedem, atque ec plus ubi anguli sunt obtusi, crassum erat se ptem digitos, scribit P. Gillius in descript. Ele phanti p. 12. Plinius non jecur, sed pulmonem ejus quadruplo majorem bubulô asserit Jecur grande observavit A. Moulinus locô citatô &glandulosum cum Malpighio, divisum in duos lobos, stomachum Elephanti circumdantes: an autem hic fuerit naturalis locus sto machi, vel in ipso incendio ustulati situs fuerit mutatus, aliis determinandum relinquit; mem brana jecur vestiens flammis fuit elevata, quas nunquam cum epate fuisset juncta vel superfi cialiter saltem connexa: ubi vero videbatur intimè cohaerere, levi negotio sine laceratione separari potuit. Sunt, qui vesiculam felleam, quae in Elephan to exigua est, in epatis parenchymate abscon ditam esse statuunt: dantur etiam, qui illam omnino deesse, vel venulis quibusdam inclu sam esse censent cum Aristot. I. 4. de part. ani mal c. 2. ubi de cervô, camelo, vitulô marinô, delphinô, equô, mulô, asinô, damâ docetur, quod felle careant: quod tamen experientia refellit: nam ut saltem Cervi solius heîc mentionem faciam, unde quaeso tanta in ipsius intestinis amarities, nisi â bile? que fit, ut &eanes ab illorum esu, nisi forte mul tâ obducta sint pinguedine, abhorreant. De ceptos arbitror fuisse Veterum nonnullos, qui dum in enarratis animalibus exiguam &vix no tabilem fellis vesiculam invenerunt, illa prorsu felle carere putarunt Rectius Galenus affitmat Elephantos ha bere χολήδοχον vesiculam, id quod procul du bio in Elephanto â se Romae dissectô observavit: bile itaque non caret Elephas, quâ tamen non abundat: hanc bilis paucitatem esse cau sam longaevitatis in quadrupedibus statuit Ari stoteles analyt. post l. 2. c. 17. cum in his sit sanguis dulcis &ab excrementis biliosis deputatus: in quibus verò sanguis justo biliosior est, ad fe bres aliosque morbos facilè viam sternit. Bilem invenit A. Moulinus l. c. in fine prim intestini, quod in hoc animali improprie duo denum dici putat, quoniam sat longum fuerit: ubi etiam investigavit ductum communem ad jecur ad videndam vesiculam felleam: sed illam defuisse scribit: ejus loco invenit porum bilarium exire à jecore veluti ductum hepaticum: notavit etiam, quod bilis illic reperta differret colore &consistentiâ ab eâ, quam invenerat in ductu hepatico: haec enim erat lucidè flava &mucilaginosa: illa verò obscurè viridis, &patum fluidior felle bubulo: quod talis autem in felle animantium sit differentia, nullum est dubium; dabitque id eruditis ansam in hujus rei causam ulterius inquirendi.