Latin
19.1 to 19.5
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 19.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Porro in sectione hepatis nihil peculiariter notandum invenit modò citatus Autor, nisi quod ipsius substantia apertè glandulosa fuerit, id quod etiam à Malpighio observatum Lien secundum Aristotelem l. 2. H. A. c. 17. proportione ad tam vastum animal habitâ non adeò magnus est, sed valdè exiguus: in eo tamen, quem cultro anatomico submissum vidit Gillius, quatuor pedes longus, &dodrantem latus fuit. Splenem A Moulinus in suo Elephanto observavit quatuor latos ungnes latum, longum verò aliquot pedes: fuit autem valdè glandulosus: id quod Malpighium etiam observavit libro de structurâ viscerum: caeterum nihil singulare in eo advertere licuit huic prosectori. Renes in lumbis exactè adaptatos modò dictus Autor vidit l. c. quorum figura erat ovalis: membranae includebantur valdè forti, quae cum illis nullibi connectebatur, nisi ad vasa emulgentia: hâc membranâ ablatâ quilibet ren inventus est consistere ex sex lobulis: cavitas, quae communiter aliis in renibus reperitur, heic defuit Renes succenturiati fuerunt siti, ubi in aliis animalibus locati sunt, in quorum cavitate continebatur nigricans sanguis: hinc veteres illos vocarunt capsulas atrabilarias. Ureteres in aliquot partes divisi non ampliores erant bovinis: quemadmodum etiam vesica urinaria ejusdem erat dimensionis cum vesica bubula, validioribus tamen &densioribus tunicis praedita. Exta suillis proxima sunt, Jonston. hist. nat. de quadruped. I. I. c. 5. p. 32. sed longè majora. Vid. Aristot. H. A. c. 17. ubi ait: Elephanto intestinum ita sinuosum (συμφύσεις ἔχον) ut alvos habere quatuor videatur. quod confirmat P. Gillius in descr. Elephanti p. 12. A. Moulinus in suo Elephanto invenit intestina tenuia non adeò crassa &grandia, sed valdè longa: caecum stercore durò distentum: Colon monstrose amplum, 15. pedes longum: valvulam coli reperire non potuit: intestinum rectum circiter 4 pedes longum: tota longitudo intestinorum erat Xxv. ulnarum. Fibrae intestinorum, tàm rectae quam spirales, valdè erant spissae, ut &venae mesaraicae: in mesenteriô valde denso nul lum adfuit pinguedinis vestigium, nulla notabilis glandula. Ex stercore, quod in Elephanti intestinis hospitatur, in arca Nohae porcum exortum esse blaterat stultissimus impostorum Mahomet, referente Scaligero de subtil.