Latin
33.13 to 33.15
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 33.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Hepar, in quo septem Lobos perinde ac in felibus observavimus, rubedinem ostendebat adeo fuscam, ut ad nigredinem maxime accederet; Mollissimum praeterea etiam erat. Pars ipsius cava intra vesiculam felleam bilis erat plena in substantiam ipsius omniumque Vicinarum partium diffusae: Id quod fuit pnicum, unde de animalis hujus morte suspicari licuit, cum illum judicavimus esse morbum, cui Leones esse subjectos solus Au tor est Plinius, eumque Aegritudinem fastidii vocat. Hoc enim vel de taedio illo lethi fero, quod propter captivitatem suam con cipit, uti Autor ille explicat, intelligendum erit, vel denotat fastidium quod ipsum necat ex alimenti defectu; quicquid sit horum utrumque efficere posse bilis retentionem notum est. Vesicula fellea septem erat digito longa &ultra unum cum dimidio lata. Structura ipsius erat maximè singularis, quia anfractuosa erat versus meatum choledochum; &uti in plures erat cellulas divisa, ita &feles planè similem ostendunt. Lien unum pedem longus erat &latus duos digitos, crassus autem semidigitum. Renes erant ferè rotundi, &tres cum dimidio digitos longi ultra duos cum dimidio lati atque crassi; septem unus ponderabat uncias, cum duobus grossis. Partes generationi dicatae hoc habebant singulare, quod ureter plnè non incurvatus esset, sed rectissimus omnino à vesicâ usque ad virgae extremitatem quodque ligamentorum, quae cum uretere cor pus Virgae constituebant, principium, prostatis, sub colli vesicae initium existentibus, valdè esset remotum; ita ut ureter qui totus undecim faciebat digitos, non nisi tres gum dimidio digitos secundum longitudinem promineret, ubi ligamentis erat jun ctus; Id quod de veritate ejus quod Aristoteles circa Leonis Physiologiam asserit, dubitare ansam suppeditat, quod prae reliquis nimirum animantibus &κατ᾽ ἔζοχην habeat notas memorabiles, potentiamque &sexûs perfectionem demonstrantes: Structurae hujus ratio in singulari ossis pubis latitudine fundata esse videbatur, quippè secundum cujus longitudinem ureteri à vesicâm descendendum est, cujus fundus supra ista ossa, usque ad partem ipsorum inferiorem, à qua ligamenta, quae virgam constituunt, originem trahunt, pertingere debet.