Latin
33.9 to 33.12
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 33.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quoc apertis dormire oculis Leones dicantur, inde absque dubio traxit originem, quod re clusis etiam palpebris tegere oculos possunt Membranâ quadam spissa &subnigrâ versus majorem angulum sitâ, quae dum se tollit &versus parvum angulum protenditur, super universam se corneam extendit, perinde ut observare licet in avibus &praecipue in feli bus, qui tantam cum Leone conformitaten habent, ut quoddam quasi fundamentum Alcorani fabulae haberi possit, quae felem pri mo omnium ex sternutatione Leonis natum esse asserit. Singularis enim pedum structura, dentium item, oculorum &linguae, quam in Leone observavimus, com munis ipsi cum fele est, neque partes etiam internae minus habent similitudinis, utut Albertus contrarium asserat Ad primam aperturam pellis haud adeò dura atque impenetrabilis est visa, uti quidem Cardanus dicit, sed fibris plurimis iisque duris &nervosis, quae ex musculis procreantur &panniculum carnosum penetrant, af fixam vidimus. Oesophagus tam latus minimè est, ut deglutire possit Leo, (prout Autores sta tuunt,) membra animalium integra: Nor enim ultra digitum unum cum dimidio latus erat, &constrictus praeterea, uti communi ter fieri solet, in foramine diaphragmatis quod haud ipsi apertum est, uti quidem pi scibus maximam partem &serpentibus, qui facillime deglutiunt omne id, quod ipsorum capere gula potest. Ventriculus octodecim circiter digitos longus erat, sex autem latus, &in rectum situs à superioribus versus infe nora, nisi quod versus dextrum latus se non nihil inclinaret, &ad Pylorum iterum ex surgeret; In parte superiori &anterio ri duo ibi conspiciebantur tumores inaequa les. Intestina omnia habebant longitudinis viginti quinque pedes; Colon erat octodecin digitorum, appendix vero caeci trium. Pan creas illi erat simile quod in felibus atque canibus observari solet, &crassae Mesenteri gandulae, quas Asellius Pancreas dicit, ejusdem erant farinae quam esse solent in dictis animantibus.