Latin
61.1 to 61.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 61.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
L hic proponeremus. PARTES (inquiunt autem) INTERNAE sive viscera (Alcis) aliquam tonvenientiam cum bovinis habebant, praesetùm quod quatuor concernit ventriculos &intestina. Nihilominus hoc ipsis erat peculiate, quod primus &maximus VENTRICULUS ex parte membranae, vasis quamplurimis conspersae, &Epiploi vices sustinenti, tanquam sacculo esset inclusus; atque loco glandulatum &pinguedinis, quae ordinariè in hoc vi scere visuntur, versus supremam sui partem vesicas aëre repletas castanearum magnitudine gereret. Inter INTESTINA, quae quadraginta octo pedum longitudinem attingebant, ap parebat Caecum, tredecim pollices longum, quinque vero latum, &appendice destitutum; de reliquo figura sua Coecum hominis intestinum aemulans. HEPAR parvum unius pedis longitudinem cum latitudine septem pollicum non excedebat; continuum insuper &absque lobis si se ullo vestigio fissurae, quae alias ad cartilaginem X phoidem conspicitur. Tam firmiter ad haec annatum erat Diaphragmati, ut in parte convexa quicquam absque ejus ruptura separare, impossibile esset. VESICU. LA FELLEA plane carebat, &totum usque ad interiora sui Parenchymatis livido atque gryseo tinctum erat colore. LIEN itidem valde erat exiguum &in sex pollicum latitudine vix octo pollicum longitudinem superabat. Substantia horum duorum viscerum ma xime aequalis &homogenea videbatur. RENES vero in superficie sua externa duobus dversis coloribus erant signati, qui talem a speritatem, qualem in corio, Chagrin dicto, observamus, oculis offerebant, quamvis admotis manibus nullam scabritiem vel inaequaitatem deprehendere liceret. Lumbis non per duplicaturam Peritonaei, sed saltem mediantibus propriis vasis adhaerebant. PULMO sese in septem distribuebat lobos, quotum mus in medio cavitatis Mediastini, tres vero in utroque latere cernebantur, ita tamen ut infetiorum loborum quilibet superioribus ma jus expleret spatium. COR septem pollices longum &quinque latum valde erat acumi natum vel mucronatum, &à basi usque ad apicem instructum eminentia, cochleae in modum oblique torta, quae ita septo cordis respondebat, ut pro duplicatura partium exter narum ventriculi dextri super sinistrum sit cen senda.