Latin
61.5 to 61.8
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 61.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec eminentia, quae vix in aliotum animalium cordibus dignosci potest, in hac fera sese insueta magnitudine conspiciendam praebebat. Septum &reliqua cordis quae dextrum ambiunt Ventriculum, crassitiem pollicis habebant. Annuli autem asperae arteriae erant imperfecti. CEREBRUM una cum CEREBELLO quatuor tantum pollicum longitudinem adaequabant, duosque pollices cum dimidio erant lata. Substantia utriusque non erat diversa, sed ubique niveae albedinis, satisque compacta, non obstante putredine incipiente: quae indicabant, ea integrae existere sanitatis in hoc Animali, quod alias morbis istis, quorum sedes est in Cerebro, obnoxium perhibetur, cujusque cerebrum juxta Cardanum frigidius, humidius, &magis pituita repletum est, quam omnium caeterorum Animalium. GLANDULA PINEALIS erat singularis magnitudinis, nimirum tres lineas longa, similis isti, quam in Dromedario invenimus (avellanae minori magnitudine respondebat, ex glandulis tribus, foveam in medio relinquentibus, composita) excepta ejus figura, quae in Alce ordinariè conica est, in Dromedario autem trifolii formam exhibebat. APOPHYSIUM MAMMILLARIUM, quae pro odoratus organo vulgo habentur, diameter in hoc animali quatuor erat linearum, &ita hi processus majores, quam in aliis animalibus, quae hactenus cultro anatomico subjecimus. GLANDULA LACHRYMALIS habebat longitudinem unius pollicis cum dimidio, &latitudinem septem linearum. Circa labrum superius duo magni atque robusti erant musculi, ad sustinendum prominens labium destinati. Hactenus Parisienses. Natalem Alcis nostrae locum unanimi consensu tam Veteres, quam Recentiores Zoographi constituunt Plagam Septentrionalem. Haec vero cum quamplurimas sub suo ambitu contineat regiones, non è re erit, cas speciaater percurrere. Olaus Magnus, ut à longissime dissitis incipiamus, Alcen extimis Regni Sueciae terminis assignat, quando Hist. Sept. lib. XVIII. c. 1. ait, Alces sunt ab Aquilone, ubi vulgariter Elg vel Elgar appellantur: à quô Cardanus etiam non multum abludit, lib. 10. Subtilit. sub Boreali polo animal cervo simile, carneam habens promuscidem (quae de Alce sunt intelligenda) nasci, affirmans. De Lapponia inquit Schefferus Hist. Lapponiae c. 29 Alces parvo numero Lapponia nutrit, magis aliunde accipit, praecipuè ex Lithuaniâ: &alio loco ex Olao Petri de Alce tecitat Alces in Laplandiae australi duntaxat parte versari; &ex Carelia Ducatu Albae Russiae s.