Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 61.9
Unproofread scanNot analysed yet
Moscoviae) bis in anno in maxim à copiâ per fluvium Nivae transire, dum Vere catervatim in Careliam tendunt, &Autumno rursus remeant in Russiam. Alit &Polonia Alces, &in Suecia haud parvo inveniuntur numero: Nullibi tamen frequentius quam in Ducatu Borussiae occurrunt, ubi non so lum ab animalibus rapacibus, quae eas in va stissimis aliarum regionum desertis invadunt &hominum nimiis insidiis, ob restrictam venandi licentiam, existunt securae; sed etiam hyberno tempore, tanquam sub temperatio re climate, sufficiens reperiunt pabulum, quod alibi summa frigoris inclementia deperdit, ut hinc non immerito Borussiam Alcis patriam nominaverimus.