Latin
69.5 to 69.8
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 69.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ita disserit: „Ustum etiam „observavimus diaphoreticum, licet particu"lae salinae cum Sulphureis sint demptae; quae illarum oyl illarum absentia vel diminutio nihil arguit; ,alia enim ignis, alia stomachi est resolutio,, cum remediorum adaptatione. „Quibus co lophonis loco annectimus, quae idem Clariss. Vir. I. c. de Cornu Alcis viribus brevibus &velut in nucleo refert. Inquit autem: „Hic, Co nu Alcis non praetereamus, D. Autor, (Sebröderus) hoc ipsum omisit, cum in Epi lepticis insultibus, Variolis, Morbillis &c. „vel cum Rasura, vel philosophicè s. igne, praepatatum mirae sit virtutis, qua nec caret, ejus Sal vol. item Gelatina. „Alcinum Cornu virtutum insitarum prae stantia excipiant UNGULAE, de quarum ele ctione iterum inter se dissentiunt Medici, alii nempe Unguem sinistrum pedis posterioris, aliis dextrum caeteris efficaciorem aestimanti bus. Sic enim Olaus M. I. c. inquit: „Ungula exterior dextri lateris posterioris pedis,, Onagri masculi, qui non genuit, abscissa à, vivo pede securi, vel alio instrumento avulsa, post medium Mensis Augusti, Spasmum, aut Morbum Caducum patienti adhibita, continuo sanat. . Quas tamen requisitas conditiones alii derident, &circumspectius omnes ungulas, omni tempore, etiam post mol tem animalis, collectas hac vi pollere, non sine ratione asserunt. Constant Salibus vola til. cum patticulis oleosis in terreis multis in clusis, hincque non solum curatoriè, sed et iam praeservativè Epilepsiam auferre, &Hy stericas excitare creduntur. Adulterantur in terdum Ungulis bovinis, cum quibus aliqua lem habent affinitatem: sed odore facile diju dicantur; bovinae enim, si paulum cultello raseris, foetorem spargent, Alcinae non item. Usurpantur autem Ungulae vel Crudae, ve Praeparatae. Crudae quatenus praeservandi gratia particula earum à quibusdam superstitiosè de collo suspenditur, vel annulus ex ea confectu digito gestatur. Rectius in curatione ipsa Un gula in pulverem redacta cum aliis appropria tis, v. gr. Rasur. Cran. human. Unicorn. marin Antimonio diaphor. Cinnab nativ. elect. pro scopo antepileptico usurpatur, aut cum anatica Zedoariae &Sal. vol. Succini parte mulic ribus passione hysterica correptis internè ex hibetur, vel externè pro animandis istis ungulae accensae fumus in usum vocatur.