Latin
69.9 to 69.12
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 69.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Olae enim Levinus Lemnius atque Mizaldus de E pilepsia per portionem ungulae auri immissam &aliquamdiu inibi motam curata referunt fidem fermè superant, nisi effluviis insignem efficaciam tribuerimus. Sub Praeparatorun Classe veniunt Ungulae, si ad normam Augu stanorum earum Rasura ab omni spurcitie libetata probe contundatur, &in mortario suf ficiente quantitate aquae Lilior. convall. irro tetur, ut fiat pasta, exsiccanda, pulverisanda, &cum s. q. aquae fl. Til. denuo in massam redigenda: idque tertia vice ex aqua fl. Poeo niae repetatur: quarta verò vice ex aqua Ce rasor. nigr. impastetur, &in forma pulveris ad usum reponatur. Prostat quoque ex Ungulis Magisterium, vel ad modum Magisteri ex cornubus Alcinis supra citati confectum, vel juxta praescriptum J. C. Barckhausen, in Pharmacop. Synoptic op. m. 102. sequ. methodo paratam: . xm. Ungul. Alc. mundificatas, coqu. tamdiu in aqua pura, donec omnis viscositatis fuerint expertes, postmodum eas dissolve in Aqua forti &solutioni aquam calentem affunde, quibus refrigeratis instilla O leum Tartari p. d. &obtinebis desideratum Magisterium ungularum Alcis, sub Pulveris albissimi forma ad fundum delapsum, quoc edulcoratum &exsiccatum usui reserva. Nam hac ratione &praegressâ diutina coctione extruditur mucilago, quae alias ob particularum suarum texturam impedimento est, quo minus cornea ungularum substantia, hamulis earum quasi detenta &irretita, à menstruo af fuso omnimodè possit dissolvi &disjungi, at que sic tantò facilius adveniente alcalino Tar tari liquore, acidi menstrui poros opplente Terreae ungularum particulae aggravantur &deorsum mittuntur. De caetero ex Ungulis pollicere nobis possumus Spiritum, Sal vol& Oleum, si eodem ordine, eademque ratione cum illis ac cum cornubus Alcinis, ut supra dictum est, procedamus, licet omnia quantitati &qualitati eorum, quae ex cornubus proveniunt, exactè non respondeant Consideratis jam solidis ac durioribus Al cis partibus, earumque ad usum Medicum praeparatis potioribus, aequum est, ut nunc de SANGUINE, fluido illo primario, quantum instituti nostri ratio exigit, paucis quoque agamus.