Latin
DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.126-1.5.2.2.132
Michael Denis, Carmina quaedam 1.5.2.2.126-132
Unproofread scanNot analysed yet
At non modo aetatis inconsultae noxas morte puniri in Absalone vult Ionadab ,sed ad hoc Patre quoque carnifice abuti. Quasi
vero perlevis momenti esset, naturam vincere, oblivisci se Patrem
esse, amorem eius eicere ex animo, qui non tantum Filius sit, verum iis insuper dotibus praeditus, ut illius interitu regna, provinciaeque amplissima de eo concepta spe destituantur. -
DAV. Quis passibus ista citatis
Tecta subit! Superi! Quid si de caede superstes?
IONAD. Pone metum, Rex! Fausta feret. IONATH. Nisi lumina fallunt,
Est pius Achimaas. DAV. Salvum date, Sidera! Natum!