Latin
DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.98-1.5.2.2.125
Michael Denis, Carmina quaedam 1.5.2.2.98-125
Unproofread scanNot analysed yet
IONATH. Si tantum a me privatae offensiones contenderent, quantum
fides Regi, pietas Patriae debita postulat, non esset, Rex! quo minus pedibus in Adversarii sententiam mihi eundum esse ducerem.
Postquam vero a puero doctus sum, id probare, non quod uni, sed
quod conducat omnibus, pace tua dixero, Ionadab! Patris et Regis partes quae sint, te aut non tenere ,aut nolle profiteri. Dum
enim Patrem ad Amnonis vindictam provocas, te accusas, cuius,
quod haud nescimus, consilio suum ille debuit exitium, dum Absalonem parricidam facis, loqueris, non convincis, dum severitatis
tantum Regem vis esse memorem, solium evertis ,non confirmas.
Ego vero Absaloni veniam, clementiamque, non ex eo modo, quod
iuvenis aetate potius, ac imprudentia peccavit, sed vel ex eo etiam,
quod Patrem ostendit, deberi contendo.
Iuvenilem aetatem nullo aut exiguo rerum usu, nullaque prudentia praeditam nativo calore, ingenitoque impetu ad omnia prava
proclivem esse, quis est, qui nesciat? Accedant huc frequentia
aequalium in peius exempla, accedant amicorum improborum stimuli, quibus, ut Amnonem, ita neque Absalonem caruisse constat,
et videbimus eam non ita multo post in omnis perversitatis profundum infelici ruina praecipitatam. Hanc tu calamitatem cui demum
deberi existimas? Adversarie! Aetatine incautae? Ast huic indolere,
non irasci aequum est. Nefario igitur palpantium artificio ,blandis
assentatorum incitamentis! Fratrem interfecit Absalo. Grande scelus,
interficere, qui lege divina vivere non potest! Arma sumpsit in Patrem. Extorqueantur, puniatur ,sed vivat! Ouis enim est ,cuius
emendatio sublatis malorum illecebris sperari non possit? Quanta,
Deum immortalem ! calamitas nos involveret, si ita, Rex! tecum
actum fuisset, uti nunc cum Filio tuo agendum censet Adversarius!
Gravibus te olim culpis obstrinxisti, ut est naturae humanae fragilitas.
Ignovit tibi Caelum, ut disceres, non sola morte tolli de medio
scelera, magnam esse vim grati animi, multum posse recordationem
veniae impetratae. Et erit, qui dicat, id Filium nulla ratione posse,
quod Patrem feliciter praestitisse nobis gratulamur? Erit, qui tantum constantiae inesse iuventuti credat, ut a coeptis eam avertere
sit opus humana maius industria? Ignis est adolescentia. Ignem, ut
coercere oportet, ita e rerum natura tollere velle, multum proderet dementiae ,neque minus afferret perniciei.