Latin · Elegiac couplet
ELEGIACA., QUERELAE ., lines 4.1.137-4.1.184
Michael Denis, Carmina quaedam 4.1.137-184
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc iubeor cunctis clamosa indicere bella;
Non licet illecebris pacis, ut ante, frui.
Pugnandum est. Instat misero ferale Scubellum,
Aut remeat laevo Circulus auspicio.
Iam mihi Suppositum, Maiorve, Minorve negatur,
Iam Vitium invito, Disparitasve datur.
Parcite Vos, quibus haec in me concessa potestas!
Quae venit ex pugnis, non mihi fama placet.
Ingenium mihi mite dedit Natura. Recessus
Sector, et in votis est mihi sola quies.
Non ego sum turbis, non sum clamoribus aptus.
Pax Musas, Musas Pacis alumnus amo.
Frater in obsequium magnae ferat arma Theresae ,
Induperatrices quo volitant Aquilae.
Hic fuget Odrysias Tauruni ad moenia turmas,
Aut metat in Rheni Lilia litoribus.
Me iuvat exsortem curarum ducere vitam,,
Atque aliquem vates inter habere locum.
Me iuvat urbanos procul evitare tumultus.
Rure habitant Pindi Numina, rure fruar!
Rure novos Phoebi laetus spatiabor ad ortus,
Dum liquidis gemmis ebria prata natant.
Rure mihi nimios quercus moderabitur aestus,
Grataque, quae sacris fontibus antra sonant.
Hic per vitiferos ludet mea fistula colles,
Fistula, transverso quae est animanda tubo.
Hic etiam sero pulsabo carmine valles;
Pulsa meum carmen vallis ad astra feret.
Hic te mulcentem noctes, Philomela! serenas
Per nemora, et ripas, per coryleta sequar.
Hic ego committam fidis mea gaudia fagis.
Crescite, fortunae cara tropaea meae!
Hic me praecipue Vatum monumenta tenebunt,
Quos immortales reddidit ingenium :
Actius, umbra suae quem nunc quoque Mergillines,
Ripaque Sebethi, Pausilypusque refert,
Ceva! tui lusus, cultique Hugonis amores,
Isque, scopus Satirae cui Philodemus erat ;
Musa Metastasii augusto visenda cothurno,
Quam rapuit patriae Caesaris aula suae.
Hic Pastor, Guarine! tuus notissimus orbi,
Hic tua delicias Fraga, Roberte! dabunt.
Hic tibi cum tantis plaudam, Goldone! theatris,
Cui vel in Elysio plaudit Aristophanes.
Brockelium pariter, Trillerum, et carmen Opiti,
Et qui Telemachi fata, viasque canit,
Et qui famosos narrat Thusneldae Hymenaeos,
Magna meae Gentis nomina saepe teram .