Latin · Elegiac couplet
ELEGIACA., QUERELAE ., lines 4.1.185-4.1.228
Michael Denis, Carmina quaedam 4.1.185-228
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe teram? Ah ubi sum! Sors importuna! quibus me
Non haec promeritum ludis imaginibus!
Sic videt esuriens lautas per somnia mensas,
Cum tamen evigilat, venter inanis hiat.
Nocte manus nummis sic Morpheus implet avaro;
Mane tamen vacuas invenit ille manus.
Sic puer in fluxa castrum molitur arena,
Quod bene vix coeptum ventus, et unda ferunt.
Nil ago. Fatorum stat inexorabilis ordo,
Et mea vult a me diphthera bella geri.
Cum fera cognatam Romam misceret Enyo,
Magnus et in Socerum sumeret arma Gener ;
Bella invisa quidem, sed maxima praemia belli,
Arbitra pars victrix Urbis et Orbis erat.
Ast ego bella gero nullos habitura triumphos,
Praeda ubi victorem nulla manere potest.
Quamquam, si variat vires in milite causa,
Rarius hic victor, saepeque victus ero.
Ecquid enim tanti est: Quidnam hic, quid senserit ille:
Ut mihi clamanti viscera dissiliant?
An tanti est : Rem, si fieret, sic scire futuram;
Inde mihi ut cupiam conciliare phthysin?
Haec tamen incassum. Rapiunt suspiria venti.
Sed neque tu causam, Phoebe! clientis agis.
Una meis restat medicina doloribus. Uno
Intuitu conor fortiter esse miser.
Ille meus Vates, Musarum cura, Secundus
Arma etiam invitus, militiamque tulit.
Ille inter gemitus galea celavit ahena,
Quas poterant Phoebi ferta decere, comas.
Ille fuit claris Teuto natalibus. Ortum
Me quoque Teutonico glorior esse solo.
Ille a limitibus nigros arcebat Iberos.
Hos procul a pluteo quam cuperem esse meo!
Ille male accitis Hunnis, ego proelior umbris;
Hactenus archetypo constat imago suo.
Ille ,ubi caesareis favit victoria signis ,
Atque cruentatis fluctibus Albis iit,
Pieridum templis votivum detulit ensem,
Et fastiditae cingula militiae;
Mox Patriam sospes, carosque revisit amicos,
Mutavitque sacra tela profana chely.
Plausisti reduci ,Cynthi nitidissime! Vati,
Aedera! te ripae vix tenuere tuae.