Latin
EPIGRAMMA XXIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUANTA UANTA sit lupi fames &voracitas, vulgo notum est: ubi enim alimenta desint, in summa fame vescitur terrâ; quâ quoque ventrem explere traditur, si magna armenta aggressurus sit, ut illa quasi sarcinâ factus onerosior, non tam facilè excutiatur, sed resistat fortiùs. Cùm caulas intraverit, non solùm interficit, quod satis est ad ventrem, sed &totum gregem passim jugulat prae aviditate. Sacer est Apollini &Latonae, quod ei parienti astiterit: Necn. absque lupi praesentia Latona parere potuisset.