Latin
EPIGRAMMA XXIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 106
Unproofread scanNot analysed yet
Unde non immeritò Apollini, cujus natalicium celebravit, lupus acceptus creditur: Ad haec quia oculi ei noctu splendent &lucem jaculantur. Huic igitur ingenti fame obsesso Regium corpus exanime projicitur, non ideò, ut totum consumat &in nihilum redigat, sed ut vitam &vires ei restituat propria sua morte. Est enim nescio quid virtutis amatoriae in lupi cauda, quod regi semimortuo infunditur, unde omnibus pergratus est hominib. sanitatem &formam pristinam recuperans: Hyrcani non ad alium usum nutriebant canes, quàm ut iis vitâ functos objicerent vorandos, ut Cicero tradit: Sic &Massagetae ex morbo mortuos canib. dant in praedam: Philosophi verò Regem lupo: Nec verò Sabaeorum mos placuit, defunctorum corpora, eodem modo, quo stercus ducere, qui ®es rejiciebant inter sterquilinia, nec Troglodytarum, qui mortui cervicem pedib. alligabant &raptim cum jocis &risu efferebant, nullâque loci ratione habitâ, terrae mandabant: At Magorum institutum sequi in hoc maluerunt, qui non humabant corpora suorum, nisi priùs à feris laniata: Aut Indorum, qui se vivos cremari jusserunt, coronatos deorum laudes concinentes, ne senectus praeveniret: Verùm omnib. illis ultimum fatum hunc morem imposuit absque ulla resurrectionis spe aut vitae innovatione: Longè aliter apud Philos. dispositum est: Illi enim certissimè noverunt, ex rege mortuo à lupo devorato, vivum, fortem &juvenem appariturum, lupumque ejus vice igne crematum iri: Est namque lupus facilè interimendus, si ventrem ita onerârit, Rex verò licet mortuus, tamen Martiali vel Cygnea vi pollet, ut vulnerari nec absumi possit. At ubi venandus erit hic lupus, &unde Rex accipiendus? Respondent Philos. io7 Philos.