Latin
EPIGRAMMA XXIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 107
Unproofread scanNot analysed yet
quod in montibus &vallibus passim lupus erret, ut praedam captet, qui ex antris suis extrahendus &ad usum servandus erit: Rex verò ab oriente veniens diuturni itineris fastidio fatigatus tandem occumbit: cui moeror quoque mortem accelerat, quia videat, quod apud exteros in nullo sit honore, parvique aestimetur, ita ut propter paucos aureos in servitutem vaeneat: Oportet autem, ut lupus ex frigidiori regione accipiatur: Nam saeviores sunt, qui frigidâ nascuntur plagâ, quàm in Africa aut Aegypto, propter majorem famem à frigore externo subortam: Rex hinc devoratus leonino revivit pectore; qui deinde omnes feras domare potest: Et quamvis sit aspectu vilissimus inter sex suos fratres, ut pote omnium junior, tamen post multas tribulationes &miserias ad regnum potentissimum tandem perveniet: Inde Gratianus apud Rosarium; In Alchymia inquit, est quoddam corpus nobile, quod movetur de domino ad dominum, in cujus principio erit miseria cumaceto, sed in fine gaudium cum laeticia. Et Alanus ibidem: Una res ex omnibus eligenda, quae est lividi coloris, habens speciem metallicam lympidam &liquidam, &est res calida &humida aquosa &adustiva &est oleum vivum &tinctura viva, lapis mineralis &aqua vitae mirae efficicaciae. Regib. extra suorum regnorum fines peregrinari, non semper tutum est; si enim agnoscantur, latere cupien tes, ab adversariis pro proditoribus habentur &incarcerantur; si agniti procedant absque exercitu eodem modo periclitantur: Ita &huic regi Indico accidit, aut non morte praevento accidisset. Haec est prima sublimatio, lotio, &nobilitatio, quâ Philos. utuntur, ut secunda &tertia eò foeliciùs fiant: Nec enim illae absque hac ullius sunt momenti, rege pusillanimo, somnolento &aegro adhuc existente. Nam oportet eum à sibi subjectis censum &tributum exigere primò, unde sibi vestes &alia necessaria comparet, &post sat dives erit, ut omnibus subditis nova vestimenta, quoties voluerit, impartiri possit: Magna enim plerumque ex parvis initiis orta deinde parva subvehere possunt, vel etiam magna supprimere, si velint. Exemplo sint civitates ab initio parvae, quae post magnis regibus imperârunt &ex pagis oppida spaciosa populosaque fecerunt. DRACO non moritur, nisi cum fratre &sorore sua interficiatur, qui sunt Sol &Luna.