Latin
EPIGRAMMA XXIX
Michael Maier, Atalanta fugiens 126
Unproofread scanNot analysed yet
Uo sut Elementa, in quib. animalia degunt, aqua &aër, &totidem E inquib. nihil animatum superesse potest, terra &ignis. Ut n. illa sunt mediae, &temperatę complexionis in primis &secundis qualitatib. sic hęc sunt extrenę; aut corpora nimis crassa, aut subtilia, ita utcrassities alia corpora non admittat, subtilitas admittat quidem, sed penetret &adurat: Quod verò in cellis, &fodinis subterrameis vivant homines, id ratione aëris contingit eò usque descendentis, &ea loca, ne sint vacua, supplentis: At hic de unoquoque Elemento per se loquimur: In aqua pisces incredibili numero, varietate &faecunditate vivunt, imò animal um omnium maxima; In aëre homines, quadrupedes, volucres, vermes, &insecta: Quicquid de spiritib. oberrantib. in terrae abditis dicitur, aliud est. nec n. sunt animalia. Inigne verò solam Salamandram vivere ajunt: Est autem Salamandra vermis repens non absimilis lacertae, sed tardiori incessu, grandiori capite &alio colore, qualem me vidisse memini in Alpib. seu jugo Splugę, post tonitrua &imbres ex cavernis saxorum progressam, inque via morantem, admonente quodam ejus loci ruricola, quod vocaretur ein Molch: Habebat autem circa se se lentam &viscosam humiditatem, quâ ignes libere pervadit absque noxa. Sed Philos. Salamandra longè alia est, quamvis huic assimiletur. Illan. in igne nascitur. Haec nequaquam. sed si incidat in ignem sua copiosa &summa frigiditate ac humiditate non statim comburitur; quin liberè permeare flammam possit: Illa est calida &sicca, haec frigida &humida: Quodlibet n materni uteri naturam refert, seu locum &patriam imitatur: Ignis nil nisi calidum &siccum producit, tanquam sibi simile, &econtra humidae &frigidae cautium cavernae, imbribus repletae, hunc vermem, frigidum &numidum mittunt. Illa similitudine naturae igni gaudet, haec contrarietate extinguit eum autejus vim aliquandiu à se repellit. Ajunt ex furnis aerariis Cypti pyraustam in igne genitam evolare: At nemo hoc verum, nisi per allegoriam, crediderit: Ignis enim animalium quorumcumque corpora destruit &corumpit, si continuetur, cum &terram adurat in vitrum, &ligna solidiora in cineres, caeteraque omnia composita, paucis exceptis, ut pote mercurialib. quae vel tota manent, vel tota avolant ex igne, nulla partium separatione in iis factâ.