Latin
EPIGRAMMA XXIX
Michael Maier, Atalanta fugiens 127
Unproofread scanNot analysed yet
Vulcanus carnifex est rigidissimus, qui omnia mixta ex Elementis in examen suum vocat &judicium, exemptis ab ejus foro non nullis tanquam naturae Imperatricis privilegiis &indultis: In haec per se, nisi alios sibi adjungat Areopagitas, niljuris obtinet, suntque Salamandrae prae ejus violentia, quam non extimescunt: Avicenna in porta diversa corporum temperamenta enumerat, quae omnia sunt inaequata, ideoque corruptibilia igne, aliisque injuriis: Sed unum optimè aequatum tradit, quod tantum habet calidi, quantum frigidi, tantum sicci, quantum humidi, non ad pondus sed justitiam, ut medici vocant; &hoc est illud quod magis est patiens, quam agens: In quo si ignis aquam sibi adversam resolvere in aërem sibi familiarem nititur, terra hanc resolutionem non admittit, quia aquę incorporata est: Et ignis internus compositi hanc terrae sententiam suffragio comprobat, quia terrae intimus est amicus. Cessat itaque judicium Vulcani, qui alio adhuc diverticulo utitur, dum terram tentat in cineres comburere, ut solet; at aqua illi adhaerens contra Exceptiones adfert, quae se terrae unitam ostendit ac sibi aërem, terrę verò ab altero latere ignem; Ergo qui velit terram incinerare, incineret &reliqua elementa: Atque sic Vulcanus elusus judicium suum suspendit, ne risui sit omnib. Hoc corpus est Salamandrae verissimae simile, in quo Elementa bilance virtutum aequata sunt: De eo Rosarius ex Gebro Item, inquit, Philosophus iste vult istam substantiam Mercurii mortificatam; sed naturaliter Mercurius illius est in illo venerabili lapide, ut omnibus est manifestum: Ergo &c. Item iste Philosophus vult istam substantiam Mercurii esse fixa, ut patet, quia ingenia fixandi docet cum cautelis multis &ingeniis, sed quis dubitet substantia istius lapidis preciosi esse fixissimam? certè nullus quicognoscit eum. Ex quib. patet quod ad Salamandrae naturam per fixationem lapis redigendus sit; hoc est, ad summam fixitatem, quae ignem non declinet aut renuat. Necn. Salamandra esse potest, antequam ignem tolerare patientissima didicerit, quod longâ temporis morâ fieri necessum est. De Achille &Triptolemo sub ignis favillis noctu positis, donec vehementissimum calorem ferre potuerint, post dicetur discursu emblematico 35. qui Salamandrinam quoque nacti sunt proprietatem per consuetudinem &assuetudinem: Consuetudo enim altera natura est, quae tamen nisi potentiam communi carit, &alterationem quasi magistra inceperit, consuetudo nihil aut parum efficere poterit; Inde est, quod glaciem, ad ignem figere sit impossibile, cristallum autem possibile, quia natura hunc incepit: Ita de Mercurio aquoso &volatili existimandum est, quod figi sua natura nequeat, nisi per complexum maritati sulphuris, quod est Tinctura Philos. &figit omnes spiritus volantes. Die EMBLEMA XXX. De secretis Naturae. Sol indiget lunâ, ut gallus gallinâ.