Latin
EPIGRAMMA XXX
Michael Maier, Atalanta fugiens 130
Unproofread scanNot analysed yet
AVICENNA in lib. de anima aliquoties monet, ova non esse ad artem sumenda, nisi earum gallinarum, quib. gallus adfuerit: hoc est, absque virtute masculina foemineum subjectum nihil valere, &vice versa, nec gallum absque gallina utilem fore: Hin. gemini sexus in corte Philos. conjungendisunt, ut multiplicatio fiat: Philos. verò utuntur similitudine à gallo desumptâ, quia hic inprimis sulphuris potentiae correspondet magis, quàm alius masculus ex avibus cùm unus multis gallinis praeesse possit, nec facilè rivalem in eodem fimeto patiatur, sese parem &sufficientem singulis existimans. Martis avis est ex Gallo puero, qui Solem observare deberet, ne adulterium Martis cum Venere specularetur, transformata, ut fabulantur Poëtae, &Martialis valdè in pugnâ, qua decertat cum adversario usque ad necem: Solem in opere Philos. repraesentat, ut gallina lunam: Eadem itaque necessitas conjungendi Solem cum luna, quàm gallum cumgallina: Est quoque gallus Soli sacer, cui venienti assurgit, cumque eo it dormitum: Coelum crebrò aspicit, inque sublime falcatas erigit caudas: contra serpentes pro gallinis dimicat: Nuncius est lucis &Latonae charus, quia ei parienti astiterit: Peperit verò Latona solem &lunam, unde matri &filio appropriatur: At Sol, Luna &Latona chymicis subjectis conveniunt: Sic &gallus &gallina: Verùm &hi ex ovo prodierunt, &iterum ova relinquunt in pullos gallinaceos excludenda; sic quoque Philos. sua sunt ova in aves ejusdem generis transeuntia, dummodò foveantur temperato calore, prout gallinae incubantis calor est, qui continuè durat: Cùm n. in caeteris volucrib. &masculus ovis insideat, solus gallus ab hoc officio sive onere sese immunem ostendit; Unde gallinae omnis cura &labor ova excludendi, &pullos educandi incumbit; Ubi ejus sedulitatem, &diligentiam animadvertere licet, quàm properè edat &bibat, ventremque exoneret, móxque ad ova, antequam frigefiant, recurrat. Deinde quanta vi &impetu defendat pullos, qua benignitate nudos sub alas suas recipiat &tegat, qua voce, tanquam campana, convocet &contineat, quo studio ipsis frangat duriores micas aut grana &rostro, quasi cultro ministret, admiratione dignum naturę opus est: Atque hęc omnia, ne homini ad alimentum desint ova vel foetus gallinacei: Eundem ad modum Philos. sive artifexdiligentissimè &providè omnib. suis operationib. procedit; Ovan. ex suis locis, quib.