Latin
EPIGRAMMA XXX
Michael Maier, Atalanta fugiens 131
Unproofread scanNot analysed yet
gallus adfuerit, conquirit, ea ne sint subventanea rimatus, postea purgat, pparat, &disponit suis vasis veluti nidis, caloremque aptum ministrat, quo de die in diem inter se commixta subjecta agunt &patiuntur ab invicem, eò usque donec post longum tempus, varios colores transeuntes ad unum colorem &essentiam devenerint: In quo opere solutio, coagulatio, sublimatio, ascensio, descensio, distillatio, calcinatio &fixio, tanquam intermediae absolvuntur: Durumn. &compactum alterari nequit, ideò solutio praemittitur, ut liquefiat &mollescat: Ubi autem solutum quid est, ut quoque coaguletur, convenit, non ad duritiem pristinam sed melleam tractabilitatem; sublimatio verò segregat purum ab impuro, &vile reddit dignius, inferius superius: Unde nec haec abesse debet, sed est quasi domina omnium &magistra: Dum fit sublimatio, aliquae partes altiùs ascendunt, quae est ascensio, &alię iterùm descendunt, &sic descensio fit: Distillatio abhinc clarificat totum saepius interposita, &quod in fundo remanet calcinatur: Utrumque verò figitur &sic opus perficitur. Quod siquis omnes has operationes speciales sub generali, quae est COCTIO, congreget, non multùm aberrabit à proposito: Utn quotquot sunt pulli, qui dispersim hinc inde currunt, sub unam matrem aut nutricem gallinam conveniunt, sic tam variae operandi viae &modi ad opus mulieris, hoc est, coctionem unam concurrunt: Luna est, quae ad solis sublimitatem exaltanda venit, propter quam haec omnia fiunt, hoc est, matrimonium inter solem &lunam durabile intenditur, quod si factum fuerit, cessabunt omnes legationes, desponsationes, copulationes, dubitationes, &erit unus lectus &caro utriusque amor mutuus &constans, paxaeterna &foedus indissolubile: Solabsque Luna non magnę est aestimationis, &luna absque sole abjectae conditionis &vilis originis: Athaec à Sole conjuge, splendorem, dignitatem, &robur seu animi corporisque firmitatem accipit, Sol verò à Luna plis multiplicationem, generis propagationem: Hinc Rosarius: Si in lapide nostro esset tantum alterum ipsorum, nunqua facilè flueret medicina, nequi tincturam daret, &sidaret, non tingeret, nisi in quantum esset &reliquum &Mercurius in fumo evolaret, quia non esset in eo receptaculum tincturae: Et Geber probat in libro examinum, quod si Sol &Luna insimul incorporentur cum arte, non separantur de facili. R ij Der Rexnatans in mari, clamans altâ voce: Qui me eripiet, ingens praemium habebit.