Latin
PRAEFATIO
Michael Maier, Atalanta fugiens 14
Unproofread scanNot analysed yet
Ermes omnis secreti naturalis indagator diligentissimus in Ttabula sua smaragdina graphicè, licèt succinctè, describit opus naturale, ubi inter alia inquit: Portavit eum ventus in ventre suo, quasi dicat, Ille, cujus pater est Sol, mater verò Luna, antequam in lucem edatur, portabitur à fumis ventosis, quemadmodum avis ab aëre, dum volat: Ex fumis autem seu ventis (qui sunt nihil aliud, quàm aër motus) coagulatis fit aqua, ex qua cum terra mixta mineralia &metalla omnia: Imò haec ipsa ex fumis constare &coagulari immediatè statuuntur: Sive itaque in aquam seu fumum ponatur, eodem res redit, quia utraque venti materia est: Idem dicendum de mineralibus &metallis, licèt magis remotè: Quaeritur autem, quis ille sit, qui à vento portari debeat? Respondeo, chymicè, est sulphur, quod portatur in argento vivo, ut Lull. Condicill. cap. 32. testatur, caeterique omnes; Physicè, est foetus, qui mox in lucem nasci debet: Dico &Arithmetice, quod sit radix Cubi; Musicè, quòd sit Disdiapason; Geometricè, quòd sit punctum lineae fluentis principium, Astronomicè, centrum Saturni, Jovis &Martis, planetarum: Haec licèt diversa sint subjecta, tamen si bene inter se comparentur, foetum venti facilè demonstrabunt, quòd cujuslibet industriae majori aut minori relinquendum erit. At rem planiùs sic indigeto: Omnis Mercurius ex fumis est compositus, hoc est, ex aqua sublevante terram secum in aëriam raritatem, &ex terra cogente aërem redire in aqueam terram seu terream aquam: Cùm enim Elementa in eo sint per omnia, &mixta, &invicem in quandam viscosam naturam conculcata &redacta, non facilè ab invicem recedunt, sed vel volatilia sequuntur superiùs, vel apud fixa inferiùs manent, quorum primum in vulgari Mercurio, alterum in Philosophico &metallis fixis apparet: In his Elementa fixa praedominantur volatilibus, in illo volatilia fixis. Nec verò absque causa est, cur Mercurius Deorum reliquorum nuncius, interpres &quasi minister intermedius currens dicatur &habeatur, alis ad caput &pedes adaptatis: Ventosus enim est &volat per aëra, ut ipse ventus, ut in commmuni, multorum cum damno reipsa convincitur: At quia caduceum gestet binis serpentibus transversim cinctum, qui animas ex corporibus ducat &reducat, &multa ezusmodi contraria efficiat, Philosophici Mercurii symbolum optimè exprimit.