Latin
PRAEFATIO
Michael Maier, Atalanta fugiens 15
Unproofread scanNot analysed yet
Mercurius itaque est ventus, qui sulfur seu Dionysium, aut, si mavis, Aesculapium adhuc imperfectum foetum ex ventre materno, vel etiam ex cineribus corporis materni combusti accipiat &portet eò, ubimaturari possit; Et Embryo est Sulfur, quod à Sole coelesti Boreae vento infusum est, ut is maturatum pariat, qui gestationis suae absoluto tempore gemellos edit, unum albis capillis, Calaim dictum, alterum rubris, Zeten: Hi Boreae filii fuêre (ut Orpheus poëta Chymicus scribit) apud Jasonem inter Argonautas ad vellus aureum a Colchis auferendum: Phineus verò vates coecus ab Harpyjis infestatus, liberari non potuit, nisi à dictis Boreae filiis: Pro quo beneficio ab iis impetrato ille gratus Argonautis omnem viae rationem declaravit. At Harpyjae nihil aliud sunt, quàm sulfur corrumpens, quod abigitur à Boreae filiis, cùm ad justam aetatem pervenerint, &ex imperfecto seu molestato à volatilibus noxiis fit perfectum, illi malo non subjectum, quod deinde ad vellus aureum Jasoni medico obtinendum viam indicat. Horum ventorum meminit quoque inter alios Basilius nostras, qui clarè 6. inquit: Nam geminus ventus venire debet, Vulturnus dictus, ac deinde simplex, Notus appellatus qui ab oriente &meridie impetuosè spirabunt, quorum motione cessante ita ut ex aëre facta sit aqua, audacter confides, quod ex spivituali corporale fiet. Et Riplaeus port. 8. dicit in aëre nostrum infantem debere renasci, hoc est, in ventre venti: Ad eundem sensum scala philos. gradu. 6. Et sciendum, inquit, quod natus sapientis in aëre nascitur: Et gradu 8. spiritus aërei simul in aërem scandentes se diligunt, ut Hermes inquit, portavit illum ventus in ventre suo: Quia generatio geniti nostri fit in aëre &nascens in aëre sapienter nascitur: Ascendit enim à terra in coelum, iterumque descendit in terram conquirendo vim superiorem &inferiorem. Sein EMBLEMA II. De secretis Naturae. Nutrix ejus terra est.