Latin
EPIGRAMMA XXXIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ortus ejus est albus, qui fit in cacumine montium, hoc est, in aëre seu alembico; Quod per Rosinum ad Euthiciam sic explicatur: Dixit sapiens. Accipite res è mineris suis &exaltate eas ad altiora loca &mittite eas à cacumine montium suorum &reducite eas ad radices suas: Et post: Per montes autem significavit cucurbitas, &per cacumina montium alembica: Mittere autem secundùm similitudinem est recipere aquam illarum per alembicum in recipiente: Reducere verò super radices, est super hoc, à quo prodeunt: &nominavit cucurbitas montes, quia in montibus invenitur sol &luna: sic etiam in his montibus, qui sunt cucurbitae, generantur Sol &Luna eorum. Haec ille: Postea fit rubeus &incipit ire super aquas, hoc est, super metalla in igne liquefacta, quae stant instar aquae mercurialis: Est enim hic dominus aquarum, in quas imperium exercet, instar Neptuni, estque rex maris &possessor montium De Xerxe Persarum rege tradunt, quod expeditionem moturus in Graeciam legationem instituerit ad mare &montem Athum, ne sibi injuriam facerent, illud fluctuum, hic flammarum aestu, aliàs se poenam de utroque sumpturum esse. Verùm surdis narrata est fabula, &mare aliquot ex ejus navibus submersit, Athos verò incendio non paucas perdidit. Hinciratus rex, tanquam maris &montium dominus, illi certum numerum plagarum infligi jussit, montis verò magnam partem in mare abjecit: Sed haec magis audaciam, quàm prudentiam tanti regis demonstrant: Hic, de quo nobis sermo, omnes aquas ab obstaculis &immunditiis purgat non edicto, sed facto, &liberè per eas incedit, quas quoque (quod amplius est) congelat, ut currus suâ duritie sustineant, quae antea tulêre naves: Ipse montes exaequat vallibus &flammas ignis non reformidat, ideoque quocuncque vult, ab Herculis columnis in ultimam Indiae oram ad Dionysi columnas liberè contendit. Wie EMBLEMA XXXV. De secretis Naturae. Ceres Triptolemum, Thetis Achillem, ut sub igne morari assuefecit, sic artifex lapidem.