Latin
EPIGRAMMA XXXIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 149
Unproofread scanNot analysed yet
TOMINUM opinio vel adulatio quibusdam prae reliquis miraIAbiles ortus, at certè fabulosos attribuit, veluti, Alexandro Magno, non à Philippo Macedonum rege, sed Jove Hammonio, genito, Romulo &Remo, à Marte, Platoni ex virgine Perictione ex Apollinis oppressa phantasmate, nato. Ita Ethnici à diis se oriundos demonstrare voluerunt, quemadmodum &Thessalus Hippocratis medici filius sese ab Apolline ortum ducere Atheniensibus inter alia persuadere conatur: Sed nos illis non creduli, quiscimus, illos nec homines nec deos fuisse, ad quos sui generis originem referunt; Et si heroës quasi divini inter mortales extitissent, ex adulatione subditorum, discipulorum vel aliorum omnia sua magnifica mundo venditantium, haec de iis ficta &in opinionem vulgi falsariis scriptis insinuata esse, animadvertimus: Alia res est, quod Philosophi suo filio conceptionem &nativitatem inusitatam tribuant: Habet enim hic quid peculiare prae caeteris omnibus in mundonatis, cùm conceptio ejus facta sit in balneis &ortus in aëre. Scimus mulieres steriles ex nimia frigiditate &siccitate multum adjuvari posse balneis calidis, ut ad conceptum reddantur habiles &aptae, at quod is in balneis fieri debeat, aut factus sit inauditum: Soli huic illud competere videtur ob mirabilis naturae potentiam ab aliis longè diversam. Alibi dicunt quod conceptio ejus fiat in fundo vasis &ortus in alembico: quae sententia magis est conspicua: Nam aquae balneorum, si quae adsunt, non in summitate, nec medio vasis sed in fundo erunt, in alembico verò vapores sunt aërii: Conceptio itaque ubi facta est, ascendit in alembicum &fit ortus ejus in albo colore: In fundo nigredo dominatur, de qua Rosarius; Conceptio, inquit, est cum terra in nigrum solvitur pulverem &incipit aliquantulum de mercurio retinere; tunc enim agit masculus in foeminam, id est, azoth in terram. Et paulo post: Conceptio &desponsatio fit in putredine in fundo vasis &generatio genitorum fietinaëre, scilicet in capite vasis, id est, alembici: Estque conceptio in balneis nihil aliud nisi putrefactio in in fimo: sic enim idem Rosarius continuat: corpus nihil facit, nisi putrefiat, &non potest putrefieri, nisi cum mercurio; Et mox putrefactio fiat igne lentissimo fimi calidi &humidi, &nequaquam alio, ita quod nihil ascendat: quia si aliquid ascenderet, fieret separatio partium, quae fieri non debet, donec masculus &foemina sint perfectè conjuncti, &unum recipit aliud, cujus signum est in superficie nigredo perfectae solutionis.