Latin
EPIGRAMMA XXXV
Michael Maier, Atalanta fugiens 150
Unproofread scanNot analysed yet
YCURGUS ille Spartanorum legislator, quantum consuetudo Lyaleat, &usus sivebonus sive malus, oculari exemplo populo in theatrali concione exposuit, dum adduceret binos catulos uno enixu editos; inque medio poneret ollam pulte refertam ac leporem; quorum catulorum unus cùm videret cibum &leporem, eo relicto hunc insecutus est, quia ita assuefactus etat, alter verò neglecto lepore, ollam evacuavit, cùm &sic consueverat: Quo facto, en, inquit, hîc videtis, quantum valeat educatio, &à parvulis assuefactio etiam in illis, quos natura pares &similimos produxit. Hoc itaque modo naturam emendare aut ad meliora dirigere convenit, quae caerea est, ut in vitium vel virtutem facilè flecti possit. Quod ille in politicis verum demonstravit, Philosophi quoque in Physicis se ita habere consentiunt: In hominibus, brutis quantum consuetudo valeat, quotidiana exempla per totum visuntur mundum: In vegetabilib. quoque non pauca occurrunt: At in mineralibus &metallicis eadem dari, rarioris experientiae est: Nihilominùs tamen lapidem suum fixant per assuefactionem in igne sibi conveniente, quemadmodum innumeris locis innuunt: Nutriendus enim est igne, tanquam puer lactesuper ubera matris suae: Undedicit Emiganus, inspicite lactantem puerum, &ne impediatis eum: Et Bodillus, Foetus autem extractus non nisi lacte nutritur, &igne per se &paulatim dum parvulus est, &quanto magis exuritur, ossibus confortatis, in juventutem deducitur, in quam perveniens, sibi sufficit. Et Arnoldus in Rosar. l. 2. c. 7. Oportet tamen ipsam medicinam diutiùs assari super ignem &nutriri instar pueri in uberibus. Haec eadem antiquissimi Philosophi demonstrare voluerunt in allegoriis de Triptoiemo &Achille sub igne assuefactis jacere &induratis, cùm uterque nil nisi chymicum subjectum denotet, praeter quod insulsa esset fabula, indigna quae vel aliis rebus moralibus accommodaretur, vel doctorum auribus inculcaretur: Ceres, veluti nutrix Triptolemum interdiu lacte nutrivit, noctu sub ignibus posuit, unde cùm puer optimè aleretur, pater Eleusius aliquando hoc observavit: Hinc Ceres Eleusium interemit, &puero Triptolemo currum donavit, anguib. tractum, quo ille per aërem in omnes mundi partes contendit, &mortales frugum seminationem docuit: Sed hic Triptolemus tinctura est Philos. eo modo sub igne nutrita, quae à serpentibus ducta, hoc est, Mercurio, docuit homines, quomodo semina Philos. in suam terram jacienda sint.