Latin
EPIGRAMMA XXXV
Michael Maier, Atalanta fugiens 151
Unproofread scanNot analysed yet
Haec eadem asscribuntur Osiridi, qui ideò terrarum orbem perlustravit, ut alibi demonstravimus, &Dionyso, qui vini usum homines docens peregrinatus est per mundum: Sunt verò hi tres Triptolemus, Osiris &Dionysius unius intentionis &officii, imò res una; ut etiam Achilles, qui fortissimus ad bellum Trojanum mittendus erat; Ejus pater Peleus, id est, terra, vel Peleus mons, mater Thetis deamarina seu aquarum; his nascitur Achilles: At in eorum nuptiis pomum aureum Eridos prolatum est, prima causa belli Trojani, unde ex iis nuptiis natus, non immeritò ejus executor extitit: Induratus verò eodem modo Achilles à matre sua dicitur, quo antedictus Triptolemus à Cerere; de quo lib. 6. Hieroglyph. satis diximus, quod hic repetere supervacaneum ducimus. Lapidis itaque nutrimentum ignis est, at non inde, ut quidam perperam existimare posset, in longum, latum &profundum, extenditur, neque in pondere incrementum sumit; quia saltem virtutem, maturationem &colorem ab igne acquirit, omnia reliqua, tanquam commeatus &viatica secum adferens. Quando enim ex diversis locis ejus partes sunt congestae, purgatae &conjunctae, habet in se omnia, quibus indiget: Unde apud Rosarium Philosophus: Omnia fert secum, quibus indiget haec aqua faetum. Nec verò quicquam peregrini ab initio ad finem illi additur, nisi sit homogeneum, nec separatur, nisi heterogeneum: Quilibet autem animadverteredebet, uti dracones Triptolemicurrui jungendos bene agnoscat, antequam quid incipiat, qui sunt alati &volatiles; quos si scire desideres, in fimo Philosophico invenies. Sunt enim fimus, &generantur ex fimo, suntque illud vas, quod Maria dicit, non esse negromanticum, sed regimen ignis tui, sine quo nihil efficies: Veritatem tibi aperui, quam hausi incredibili labore, non absque sumptu multorum annorum, ex veterum monumentis. Dieser EMBLEMA XXXVI. De secretis Naturae. Lapis projectus est in terras, &in montibus exaltatus, &in aëre habitat, &in flumine pascitur, id est, Mercurius.