Latin
EPIGRAMMA XXXVI
Michael Maier, Atalanta fugiens 153
Unproofread scanNot analysed yet
EPIGRAMMA XXXVI. VIle recrementum fertur LAPIS atque jacere Fortè viis, sibi ut hinc dives inópsque parent. Montibus in summis alii statuêre, per auras Aeris, at pasci per fluvios alii. Omnia vera suo sunt sensu, postulo sed te Munera montanis quaerere tanta locis.