Latin
EPIGRAMMA XXXVII
Michael Maier, Atalanta fugiens 158
Unproofread scanNot analysed yet
IT tria essentialia ad cujusque aedificii constructionem requiruntur, quorum uno absente ejus nulla adesse potest perfectio, quę sunt fundamentum, parietes &tectum, ita totidem desiderantur ad Philosophorum compositum absolvendum, quae hic nominantur propriis suis nominibus: Author Aurorae, c. 20. de separatione elementorum loquens, Terra, inquit, ibidem relinquitur, ut alia tria elementa in ea valeantradicari; si ipsa non esset, elementa fundamentum non haberent ad aedificandum super id domum novam Thesaurariam: Hoc fundamentum vocatur hic aqua foetida, quae est mater omnium elementorum, teste Rosario, ex qua &per quam &cum qua praeparant Philosophi ipsum, scilicet Elixir in principio &in fine: Foetida dicitur, quia foetorem sulphureum de se mittit, &odorem sepulchrorum: Haec est illa aqua, quam Pegasus ex Parnasso ungulâ suâ percusso elicuit, quam Nonacris Arcadiae mons ex jugis emittitè saxo prorumpentem, quae in sola ungula caballina servaripotest ob vim ejus fortissimam: Haec est aqua draconis, ut Rosarius eam nominat, quae debet fieri per alembicum sine omnialia re addita, in qua facienda est maximus foetor: Quae verba cùm quidam audiverint ad stercora distillanda humana vel animalium se contulerunt, in qua operatione foetorem quidem maximum senserunt, sed stercora in stercoribus invenerunt: At ne putes Philosophos scarabaeos esse, qui in stercoribus operentur, scias foetorem, si quis adest, in magnam fragrantiam mox mutari, prout Lullius testatur de sua Quinta essentia, cui tantam odoris suavitatem assignat, si ritè facta sit, ut in superiori aedium loco posita aves volantes ad se alliciat &sistat: Ponit autem in fimo suam quintam essentiam, cujus calore temperatissimo ea fragrantia sequitur, quod quidam cum vino forti tentarunt, sed frustra, ideoque Lullium vanitatis insimulârunt, cùm ipsi essent stultitiae potiùs coarguendi, qui vinum Lullii nunquam gustârunt; At Lullium aureus ille poëta meliùs intellexit, qui Chrysop. lib. 1. ita canit: At non ille quidem sensit, quae dicere primâ Est facie visus, neque tum stillantia vina Miscebat, &c. Post aquam foetidam Leo viridis occurrit: de quo Rosarius, quae sivisti autem deviriditate, putans, quod aes esset corpus leprosum propter illam viriditatem quam habet: Unde enim tibi dico, quod totum illud, quod est perfectum in aere, est illa sola viriditas, quae in ipso est: quia illa viriditas per nostrum magisterium vertitur citò in verissimum aurum nostrum &hoc experti sumus: Nullo tamen poteris lapidem praeparare absque duenech viridi &liquido, quod videtur in mineris nostris nasci: Obenedicta viriditas, quae cunctas res generas: Unde noscas, quod nullum vegetabile atque fructus nullus apparet germinando, quin sitibi viridis color: similiter scias, quod hujus rei generatio viridis est, quare Philosophi germen ipsum appellaverunt.