Latin
EPIGRAMMA XXXVII
Michael Maier, Atalanta fugiens 159
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Rosarius: Hoc est aurum &aes Philosophorum &lapis in capitulis notus, fumus, vapor &aqua, sputum lunae, quod Solis lumini jungitur; Hicleo viridis pugnat cum dracone; sed ab eo superatur &successu temporis devoratur; putrefacto autem leone dulcedo ex ejus ore (velut à Sampsone occisi proventura speratur. Draco superior factus leoninâ adeò se carne replet, ut paulo crepet &emoriatur: Ex quo, cum Leonis adeps per se quotidianus febrib. medeatur, apudque reges &populos eo perunctis gratia &favor concilietur, Medicina praestantissima fieri poterit, quae permultis affectibus fit utilissima. Tertio sequitur fumus albus, qui si coaguletur, fit aqua &aqua officium pręstat in abluendo, solvendo, &maculas abstergendo instar saponis: Hic est ignis contra naturam, quem vide ut invenias, ita dictus, quia contrarius est naturae retexendo &destruendo illud, quod ea diligenti curâ composuit: Hic ignis non est ex spiritu vini aut oleo incensus sed ex materia incombustibili, aequalis perdurationis &caloris, &est ignis absque luce &combustione magnae virtutis &efficaciae, quem reperire in tenebris, cùm non luceat, est non exiguae difficultatis, sed operi debito applicare modo, longè majoris; cujus circumstantias &proprietates in diversis locissatis descripsimus. Dae EMBLEMA XXXVIII. De secretis Naturae. Rebis, ut Hermaphroditus, nascitur ex duobus montibus, Mercurii &Veneris.