Latin
EPIGRAMMA XXXVIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 163
Unproofread scanNot analysed yet
DISCURS US XXXVIII. COCRATES interrogatus, cujas esset, Cosmopolitam seu mundi Ocivem, respondit: Quo innuere voluit, se, etsi Athenis natus sit quo ad corpus, animo tamen totum mundum, tanquam patriam, inque eo contenta, liberè perlustrare, cùm sapienti omnis terra, ubi bene vivat, sit patria: Ita si quis Philosophos interroget, cujas sit Hermaphroditus eorum, respondent, mundanum esse seu in omnibus mundiangulis, ubi elementa inveniantur, prostare, nempe sapientum filium, qui cum ipsis peratriam communem habeat: Verùm cùm non contingat, quendam bis aut pluries nasci, nec diversis, sed uno in loco primitus hanc lucem ingredi, veluti Socrates Atheniensis agnoscitur, ita Rebis duorum montium inquilinus censetur, videlicet Mercurii &Veneris, unde &nomen Hermaphroditi ipsi inditum ab utroque parente. Montani ipsi lares sunt, &patria excelsa, ideoque exalto loco genitis existit; Est sanè non exiguum momentum ad res praeclarè gerendas patria nobilis &la, in qua cives praeferuntur exteris &promoventur ad officia publica, ne in obscuro delitescant, ut in humili loco contingit, atque sic aliquid lucis ex patria ad eos perveniat, at majus se propriis emergere virtutibus, etiam re angusta domi, &patriae suae de sese lumen praebere: Hunc ad modum montes hi ii cogniti quampluribus ab Hermaphrodito famam acquirunt ob illius illustria facta &nomen toto orbe celeberrimum. Quis enim vel tantillum versatus in Philosophorum libris non agnovit Rebis? quis Androgynum bicipitem non vidit aut animadvertit? Hic equidem ad Indos usque innotuit &latius ejus fama, quàm vel Alexandri regis, dispersa est. Permulti ad doctum aliquem virum, vel alias ob singularem industriam militarem, artem vel scientiam notissimum, videndum &alloquendum ex longinquis oris proficiscuntur, multò autem plures ad Montes dictos Rebis sese conferent, dummodò sciant, ubi locorum offendendi sint: Quanto studio &cura Morienus Adferum Alexandrinum Româ profectus indagaverit &tandem invenerit, ipse testatur in suo libro, ideoque felicior aestimandus est, Deoque gratus, quod à vivo praeceptore &non à mutis magistris, hanc rem, hoc est, natalem locum, Rebis didicerit &coram viderit Non