Latin
DISCURSUS XXXVIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 164
Unproofread scanNot analysed yet
DISCURSUS XXXVIII. Non minori assiduitate &diligentia uti debent illi, qui patriam Rebis ex sese quaerunt, ratione &librorum indicio edocti: Verùm ! bris etsi aliquando claritas inesse videatur, tamen eam magna obscuritas undique cingit &obvelat, ut illa prae hac vix agnosci aut discerni queat: Quocirca cautè in his procedendum, ne qui pro remedio concinnati, pro veneno usurpentur: Certè oceanus sunt immensus, in quo errantes latitudinem seu aequatoris supra horizontem elevationem instrumentis astronornicis experti naurae scire possunt, magnete polum septentrionalem ostendente, at longitudinem, seu quanto graduum intervallo à primo meridiano, insulis Fortunatis proximo, absint, nequaquam; Unde incerti sunt, quo loco inter occasum &ortum versentur: Quid ergo hic faciendum? Quod iidem nautae solent, Experientiam consulere ratione, &ab ea discere iter longinquum determinare per signa particularia, promontoria, insulas &alia, ne in syrtes &cautes incauti incidant: At hîc minus est periculum, si res non procedat, si verò sic, majus lucrum, quàm ibi, ubi bona &vita perduntur in unahora: Est autem Mercurii Philosophici mons non Nonacris, nec Atlas, ubi alias natus creditur, sed bifido vertice Parnassus, in quorum uno Hermes, in altero Venus moratur: Hic quoque Apollo cum Musis est, &fons Pegaseus, Hippocrene; cum lauru semper viridi: Unus est mons nomine at re geminus, ut Hermaphroditus in uno corpore biceps &bimembris visitur: At quis ex mille ad hujus montis cacumen contendere perseverat? Quis non in radicibus haerescit praepeditus remoris nescio quibu? Quotusquisque umbilicum ejus medium at Nam, non levis ascensus, si quis petat ardua, sudor tingit? Plurimus hunc tollit, nocturnae insomnis olivae Immoritur, delet quod mox laudaverat in se, Qui cupit aeternae donari frondis honore. Unde non mirum, si saltem unus ex Myriade Herculeos hosce exantlet labores, ut pedem invertice Montis figat, laureaeque brabejo fruatur immortali, quo utdociles, virtuti &literis dediti, bonae mentis quicunque gaudeant, Grilli verò &vertagi frustrentur, uniX 2 Oedymus cè optandum est. EMBLEMA XXXIX. De secretis Naturae. Oedypus Sphynge superata &trucidato Lajopatre matrem ducit in uxorem. Fag.