Latin
EPIGRAMMA XXXIX
Michael Maier, Atalanta fugiens 166
Unproofread scanNot analysed yet
PACASSER Philos. in turba, quod quaeritis, inquit, parvi nequaquam est Dprecii: Thesaurum n. maximum &munu, Dei excellentissimum quaeritis. Et cognoscite, ô investigatores, id quod Philos. dudum intimaverunt dicentes, QuoD RECTUM non nisi errore discernitur, &nihil magis dolorem cordigenerat, quàm error in hac arte &opere. Dumn. quis putat, se fecisse, mundum habere, nihil in manib. suis inveniet. Haec eadem Philos. antiqui innuere voluerunt, Sphynge proposita, quasi ipsa artis obscuritatem &tricas denotaret. Hinc Aegyptii in sacris Isiacis, quae fiebant in honorem Osiridis, à sacerdotib. mitratis, rasis capitibus omnib. corporis partib. albâ talarique &lineâ veste amictis, ut illa tecta plebique incognita manerent, Silentii statua, quae Sigalion dicebatur, in altaris principio erigebatur, favere linguis jubebantur assistentes, &oculos ad eam imaginem convertere, eandemque ob causam SPHYNGUM simulachra ad altaris angulos addebant, quae arcanam rerum sacrarum cognitionem denotabant; ut ex veterib. Boissardus demonstrat: Est n. Sphynx monstri quaedam species obscurissima Thebanis proponens aenigmata, nec solum illis, sed ut priùs Aegyptiis, ita post omnib. aliis ad artem aspirantib. inque Philos. lib. tanquam ante portas Thebarum excubat; quod si aliquis monstrum praetereat, nil mali ab ipso patitur, qui verò animi vel ingenii audacia fretus ejus aenigmata dissolvere conetur. nisi id faciat, excidium sibi parat, hoc est, dolorem cordi &damnum reb. suis ex errore in hoc opere. Qui ejusmodi allegorica ad historiam refert, fungum habet procerebro &peponem pro corde, ut ait Comicus, &non plus sapit, quamqui delirat in recto tramite. Nimis puerilia sunt &aniculis digna, si ad literam capiantur, aliàs profundae doctrinae tecmiria &indicia. Dicuntur quidem ferae monstrosae in Africa esse Sphyngum nomine, sed de illis hîc non disqritur, etiamsi hujufictitię origo &denominatio ab iis desumpta videatur. Sphynx Philos sermonem humanum, utpote graecanicum, intellexit &usurpavit, nec non gryphos subtiles &aenigmaticas quaestiones, in quib. intelligentiae &doctrinae singulare acumen apparet, aliis hominib. quibuscunque non ita obviam (à quo bruta longissimè absunt) proposuit. Talia esse Philos. dogmata, qui saltem in illis versatus est, facilè intelliget. Ubi n.