Latin
EPIGRAMMA XXXIX
Michael Maier, Atalanta fugiens 167
Unproofread scanNot analysed yet
unum dicitur, &alterum intelligitur, ibi aequiaeqvocatio errorem parit quod Solis Philos non solùm concessum, sed &imperatum est. Aenigmatib. itaque Sphyngis Thebarum civitate diu vexatâ tandem Oedypus quidam adfuit, qui ita ad quaestiones oblatas respondit, ut ipsa Sphynx è laxo se deturbare coacta sit. Atque Oedypus? Regis Thebanorum filius, quo nato cùm patri ab oraculo praedictum foret, ipsum à filio occisum iri, Oedypum interficijussit, qui cum fune per pedes rrajecto ad arborem suspensus ac derelictus esset, ab alio ruricola liberatus &educatus; Hic ad ultior factus pedes quidem tumidos obtinuit, at vegetum ingenium ante omnes in hujus aenigmatis à Sphynge propositi enodatione satis declaravit. Feruntur autem quanplurima Sphyngi fuisse aenigmata, sed hoc praecipuum, Oedypo objectum. Manè quadrupes, meridie bipes, vespere tripes quid est? Quid responsum sit ab Oedypo ignoratur; sed alii ad hominis aetatem interpretati sunt, quam falluntur. Nam quadrangulus seu quatuor elementa omnium primò consideranda sunt, hinc ad hemisphaerium (duas habens lineas rectam &curvam) hoc est, lunam pervenitur albam, abhinc ad Triangulum, qui constat corpore, spiritu &anima, sive Sole, luna &Mercurio: Hinc Rhasis in Epist. Lapis, inquit, Triangulus est in Esse, quadrangulus in qualitate. Huc quoque spectat emblema vigesimum primum, ejusque expositio. Est autem Oedypus parricidio &incaestu notatus, quae duo sunt teterrima vitia, quae unquam excogitari possunt, at nihilominùs eum ad regnum (aliàs sibi debitum) promoverunt; quia patrem de via sibi cedere nolentem occidit, ®inam, Laji conjugem, propriam matrem in uxorem duxit. Sed hoc nulli pro historia, nec exemplo imitando scriptum est, cùm à Philos. saltem ad aperienda doctrinae suae arcana fictum &allegoricè introductum sit. In hoc n. opere utrumque contigit; quia efficiens primum, id est, pater, à suo effectu, id est, filio, è medio tollitur &profligatur, &post idem effectus efficiens secundum sibi copulat eò usque, donec unum fiat cum eo, &sic filius matri suae compulatur matrimonio, potiturque regno paterno armorum, conjugii &successionis, quasi triplicijure. Tumidos habet pedes, quia currere non potest, &est veluti ursus, ut habet secretum maximum, aut bufo, lento incedens gradu; quia fixum est figens aliud &ignem non fugiens Auß aut reformidans, quolicet vili medio Philos. maximè egent. EMBLEMA XL. De secretis Naturae. Ex duabus aquis, fac unam, &erit aqua sanctitatis.