Latin
EPIGRAMMA XLI
Michael Maier, Atalanta fugiens 174
Unproofread scanNot analysed yet
BDONIDIS allegoriam quàm impropriè quidam ex mythologis Aexplicent, &eum nunc ad Solem, aprum, à quo occisus est, ad Brumam hirsutam, nunc ad semina frumentorum, quae 6 mensibus apud Proserpinam subtus terram, &totidem supra terram apud Venerem sunt, referant, alibi satis expositum &refutatum est à nobis. Hic Solem esse Philosophicum sub Adonide intellectum cum concordantia omnium pronunciamus: Unde Versiculus: Omnia sunt idem, Dionysus, Sol &Adonis: Et Orpheus: qui vario laetaris nomine Adoni, Germinum &idem author, pariter puer atque puella: Quae omnia de Sole coeli nullo modo intelligenda sunt, sed de Philosophico; Hic enim utrumque sexum exprimit, ille non item: Sic &Dionyso &Soli idipsum tribuunt, quod Adonidi, &ècontra, quemadmodum &Osiridi. Adonis verò ab Apro interimitur, hoc est, ab aceto acerrimo seu aqua solutiva, cui aprugni &fulminei sunt dentes, quibus Adonidem stringit; quia Sol Philosophicus ab eo apro lethaliter vulneratur, in membris solvitur &discinditur; At Venus amasio suo opem ferre conatur, qui cùm esset mortuus, inter lactucas eum posuit &custodivit. Eundem ad modum Osiris à Typhone occiditur, &in varias partes dissecatur, quas Isis, Osiridis conjurx, recollegit &conjunctas sepulturae tradidit. Idem luctus, qui mortem Osiridis in Aegypto quotannnis secutus, &Adonidis in Syria &vicinis regnis sequebatur; ubi per aliquot dies planctus &ejulatus auditus, post data sunt laetitiae signa &tripudia, quasi ille, qui mortuus fuisset, jam denuò viveret illatus coelo: Unde vanitas eorum religionis seu superstitionis Ethnicae oborta est, quae crevit in immensum, Diabolo praebente occasionem, falsâque miracula procurante. Natus fuit Adonis ex Cinyra (ut fingunt) Cypri rege, ejusque filia Myrrha, natus dicitur incoestu, si historia spectetur, nefario, si allegoria, non illicito, sed inprimis necessario. Nisi enim ex matre &filio, vel ex patre &filia, fiat conjunctio, indeque nascatur, nihil in hac arte perficitur. Hic enim, quo conjuges sint sibi invicem sanguine propinquiores, in primo gradu consanguinitatis, vel secundo, eò sunt foecundiores &è converso, quo remotiores, eò infoecundiores, quod in hominum matrimonio tolerabile non est.