Latin
EPIGRAMMA XLI
Michael Maier, Atalanta fugiens 175
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Oedypus propriam matrem ducit, Jupiter sororem, sic &Osyris, Saturnus, Sol, servus rubeus, Gabritius; De Adonide Sol (in metaphora Beliniaapud Rosarium) hoc est, de seipso ita loquitur: Scitote, quod pater meus Sol dedit mihi potestatem super omnem potentiam, &induit me vestimento gloriae: Et mox. Ego enim unicus sum &assimilior patri meo, &c. servos meos extraho de potentia &natura eorum, &induo eos de splendore &lumine meo pulchro quem dedit mihi pater meus, in omnibus operibus eorum: Ego enim sum excellens, qui exalto &deprimo cuncta, &nullus servorum meorum potest super me, nisi unus, cui datum est, quod contrarius est mihi. Et ipse destruit me, non tamen destruit naturammeam. Et ipseest Saturnus, qui separat omnia mea membra: Postea vado ad matrem meam, quaecongregat omnia membra mea divisa &separatâ: Ego sum illuminans omnia mea, &facio lumen apparere patenter in itinere de patre meo Saturno, &etiam de matre mea quae mihi inimicatur. Hactenus dicta adeò clara sunt, ut vel mediocriter in lectione authorum versato tenebras à mentis oculis discutiant. &lucem solarem patefaciant, quae in concordantiis adductis rerum &personarum abundè perspicitur. Nam quae vera sunt, etiamsi sub velo allegoriae tecta, miro inter se suffragio consentiunt, quae falsa, secum cumque aliis pugnant, &in diversa abeunt. Dem EMBLEMA XLII. De secretis Natura. In Chymicis versanti Natura, Ratio, Experientia &lectio, sint Dux, scipio, perspicilia &lampas.