Latin
EPIGRAMMA XLVI
Michael Maier, Atalanta fugiens 193
Unproofread scanNot analysed yet
EPIGRAMMA XLVI. Upiter è DELPHIS aquilas misisse gemellas Fertur ad Edas Occiduâsque plagas: Dum medium explorare locum desiderat Orbis, (Famaut habet) Delphos hae rediêre simul. Ast illae lapides bini sunt, unus ab ortu, Alter ab occasu, qui bene conveniunt. APOLLINEM APOLLINEM antiquissimum ex Vulcanonatum, Athenarum cuAstodem tradit Cicerolib. de natura Deorum. Quae quidem opinio, si ut debet, ad allegoriam transferatur, est verissima; Quia Vulcanus Solem Philosophicum, qui Apollo est, producit. Sed praevaluit, quod ex Jove natus sit; Cùm verò Latona utero gestaret gemellos Apollinem &Dianam, quos ex Jove conceperat, Juno Zelotypa Pythonem horrendae vastitatis serpentem immisit, qui gravidam prosequeretur &vexaret.