Latin
EPIGRAMMA XLVI
Michael Maier, Atalanta fugiens 194
Unproofread scanNot analysed yet
Mulier misera post diutinos errores tandem navigio delata in insulam Ortygiam, ad sororem suam Asteriem, quae in ea regnabat: Cúmque ea insula ferè tota mari inundaretur, parturienti Latonae locum dedit, unde Delus dicta, quae Αδηλος erat antea. Ibi igitur enixa pueros; prima prodiit ex utero Diana, eaque se obstetricem matri in partu fratris Apollinis laboranti praebuit; Unde factum est, ut praegnantes in puerperio ejus Numen invocarent, eamque vel Lucinam vel Ilithyiam vocaverunt, quod lucem natis infantibus apertis eorum oculis ostenderet: Apollo igitur natus, &adultus Pythonem matris vexatorem sagittis confecit &Cyclopes occidit, quod fulmen Jovi fabricassent ad interficiendum ejus fiium Aesculapium, quem Jupiter fulminatum ad inferos detrusit, propterea quod Hippolytum ab equis discerptum in vitam restituisset. Haec esse mere Chymica, multis in locis demonstravimus. Latona enim, Cynthia, Apollo &Python, sunt requisita artis, quae eo modo se habent invicem, ut narratum est. Cùm verò haec ab antiquissimis Poëtis, ut Orpheo, Lino, Musaeo, Homero, scriptis vulgata essent, apud ignaros occasionem religioni &venerationi Apollinis praebuerunt. Hinc in multis locis Europae &Asiae cultus est Apollo, eique erecta templa innumera. Praecipuè verò Delphis antiqua religione venerandum habuit templum, in quo statuae plurimae ex auro solido &argento magniponderis &artificii à regibus &principibus repositae erant, cum aliis donariis preciosissimis, quae ab omnis status hominibus religionis causa in sacrariis recondita erant. Pausanias refert sceleton aheneum artificii admirandi appensum tholo templi fuisse ab Hippocrate. Apollini quoque sacratus fuit ille celebris tripes, à Pelope, dum uxorem Hippodamiam duceret Oenomai regis Elidis filiam, quem Tripodem fabricârat Mulciber &Pelopi donaverat. Hic in medio templi erectus erat, in quo insidens Pythia afflatum Daemonis erumpentis è profundo hiatu excipiebat, quo correpta vaticinabatur, &responsa dabat sciscitantibus rerum futurarum eventus. Fuere autem Delphi in Boeotica ad radices Parnassisiti. Templo vicinus fuit fons fatidicus, Cassiotis, cui si faces ardentes admoverentur, eas extinguebat: si procul essent remotae, subitò accendebantur, &flammas concipiebant.