Latin
EPISTOLA
Michael Maier, Atalanta fugiens 5
Unproofread scanNot analysed yet
DEDICATORIA. (nec enim à gravissimis negotiis tantùm superfuit otii) sed quia satis mihi videremini, ad quamvis doctrinae partem tuendam, mihique non alia materia sive dignior sive honestior (excluso abusu) pro tempore occurrerit. Quicquid sit, vos meos conatus, non pro chartae vilitate, sed animi mei candore (quod scio) aestimabitis, méque inter vestrarum Amplituddd. observantissimos imposterum habebitis &numerabitis. Valete, Dabam Francofurti ad Moenum, Anno 1617. Mense Augusto.