Latin
EPISTOLA
Michael Maier, Atalanta fugiens 6
Unproofread scanNot analysed yet
Praefatio ad Lectore OMINEM, lector candide, universi compendium sui compositione referre, in confesso est omnium, &ternis vitę generibus vivendis destinatum esse, nempe vegetabili in utero materno, ubi saltem plantae instar crescit &augmentatur; sensibili, nimirum in hoc mundo, ubi maxima ex parte sensibus ducitur, ceu reliqua animalia, à quibus differt, quod intellectu incipiat uti, licet imperfectè, ac denique intelligibili, in altero mundo apud Deum, eique assistentes intelligentias seu Angelos bonos; In praesenti vitâ, quo quis magis ad divinam naturam accedit, eò magis rebus intellectu indagandis, subtilibus, miris &raris, gaudet &delectatur: Et econtrà, quò quis ad pecuinum genus magis declinat, eò minùs his capitur, &sensui corporaliori astrictus est: Utrorumque videmus Exempla, quosdam illis, utpote doctiores, artibus &scientiis politos esse deditos, quàmplurimos hisce, nempe voluptatibus corporis, libidini, gulae, pompae externae, &his similibus. Ad excolendum autem intellectum Deus infinita arcana abdidit in natura, quae scientiis &artibus innumeris, ut ignis ex silice extunduntur, &in usum transferuntur: Inter haec sunt Chymica secre