Latin
EPIGRAMMA XI
Michael Maier, Atalanta fugiens 54
Unproofread scanNot analysed yet
ANTA est authorum in scribendo diversitas, ut ferè inquisitores veritatis de artis fine inveniendo desperent. Cùm enim per se allegorici sermones sint captu difficiles &multorum errorum causae, tum inprimis, si vocabula rebus diversis eadem &iisdem diversa applicentur. Ex quibus si quis se extricare velit, oportet eum aut divini esse ingenii, ut perspiciat sub tantis tenebris latentem veritatem, aut laboris &sumptus in exhausti, ut experiatur, quid verum, quid non sit. At philosophi unum absque alio non sufficere dicunt, ingenium acutum absque manuum labore, aut hunc absque illo, ut nec thecriam absque praxi &vice versa. Nemo enim adeò discreti intellectus est, ut centies mille ambages, errores, ad vocem falsitates, diverticula &ambiguitates declinet &in vera Naturae semita persistat: Unde dicunt Philos. Qui nondum erravit, nondum incepit, &errores esse magistros eorum quae fieri debeant aut non. Ita iidem inculcant, quod quis totam vitam distillando &redistillando consumere possit, etiamsi mille annos viveret, antequam per solam Experimentationem ad veritatem perveniret. Quod absque studio &lectione authorum parum proficiatur, Corrector fatuorum innuit, cùm dicit: Studium amovet ignorantiam &reducit humanum ingenium ad veram cognitionem &ad cujuslibet rei scientiam Ergo inprimis est necessarium per studium hujus suavis operis scientiam acquirere &perphysica dicta ingenium acuere, cùm in ipsis sit cognitio veritatis. Si ergo laborantes studium non despexerint, fructum inde pervenientem dulciter degustabunt. Qui autem studere abhorruerint &tamen laborare voluerint, videant, an ars ipsius naturae sit imitatio, quam ars ipsius emenda re cupit. Quoniam impossibile est ei secreta Philosophorum ad perfectum finem praeparare. De his sapientes dicunt, quod ii transeant ad practicam sicut asinus ad foenum, nescientes ad quid rostrum porrigant, nisi in quantum sensus exteriores sine intellectu per visum &gustum ad pabulum adducit. Haec ille.