Latin
EPIGRAMMA XI
Michael Maier, Atalanta fugiens 55
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ne quis nimio studio, quod mare est inexhaustum &immensae profunditatis, se maceret, omnemque literam, etiam cum multis aliis concordantem, in actum ducere conetur (licet frustra) vires, corporis aetatem, famam, opes &facultates interim absumendo aut diminuendo, Philosophi Emblematico hoc utuntur sermone, quod LATONA dealbanda sit, &libri illi rumpendi, ne corda eorum rumpantur: sunt enim plerique libri adeò obscurè scripti, ut à solis authoribus suis percipiantur. Non pauci ad seducendum alios ex invidia relicti, aut potius ad remorandum in cursu, ne absque difficultate metam attingant, aut ad obscurationem à se antescriptorum. Quid autem sit, Latonam dealbare, hoc opus hic labor est, inquirere. Latonam esse ex sole &luna compositum corpus imperfectum Clangor buccinae asserit. Poëtae &antiquissimi scriptores, Latonam solis &Lunae seu Apollinis &Dianae matrem statuunt, Alii nutricem. Priùs autem Dianam editam (Luna enim &albedo primò apparet) quae deinde obstetricis munere functa sit eâdem diein edendossuo fratre Apolline. Est autem Latona una ex 12. diis Hieroglyphicis Aegyptiorum, à quib. hęc aliaeque allegorię ad reliquas gentes propagatae sunt, solis paucissimis sacerdotib. Aegyptiis harum veram mentem &sententiam intelligentibus, caeteris omnibus ad alia subjecta, quae in rerum natura non essent, nempe varios Deos Deasque, ejusmodi interpretantib. Hinc post Vulcanum Latona ibidem habuit templum sumptuosissimum, auro tectum &exornatum, quippe quae Apollinis Philos. &Dianae mater fuerit. Est autem haec Latona fusca &subnigra, multosque naevos habet in facie, qui artificio tollendi sunt nempe per dealbationem. Quidam ex cerusa, mercurio sublimato, talco in oleum redacto &similib. dealbationes faciunt, quibus externam cutimincrustant, tegunt &sic dealbant. At hae incrustationes dealbativae quolibet flatu aut liquore decidunt: quia non penetrant adinteriora. Sed Philos. de talibus non curant coloritiis, quae magis ad fallendum oculos, quàm tingendum substantiam corporis interiorem adhibentur. Volunt enim, ut Latonae facies dealbetur penetrativè &ipsa cutis alteretur, hoc est, verè &non fucosè Quaeri autem posset quomodo contingat? Respondeo, Latona primò inquirenda &agnoscenda est, quae etiamsi ex vili loco extrahatur, tamen sublimanda est in digniorem, si verò ex digniori, in viliorem submergenda, nempe in fimum: Ibin. albescet reverà &fiet plumbum album, quo habito, non est, quod dubitetur de successu, seu plumbo rubeo, quod est opis initium &finis. Der EMBLEMA XII. De secretis Naturae. Lapis, quem Saturnus, pro Jove filio devoratum, evomuit, Pro monumento in Helicone mortalibus est positus.